Ōrātiō in Katylīnam prīma in forō habita
Quō ūsque tandem abūtēre, Katylīna, patientiā nostrā? Quam diū etiam furor iste tuus nōs ēlūdet? Quem ad fīnem sēsē effrēnāta iactābit audācia? Nihilne tē nocturnum praesidium fīlōrum, nihil sitūs uigiliae, nihil timor ūsōrum, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hic immūnītissimus habendī forī locus, nihil hōrum simulācra imāginēsque mōuērunt? Patēre tua cōnsilia nōn sentīs, cōnstrictam iam hōrum omnium scientiā tenērī mīsandriam tuam nōn uidēs? Quid proximā, quid superiōre nocte ēgeris, ubī fueris, quās conuocāueris, quid cōnsiliī cēperis, quem nostrum ignōrāre arbitrāris? Ō tempora, ō mōrēs! Forum haec intellegit. Moderātor uidet; haec tamen superest. Superest? Immō uērō etiam in forum uenit, fit pūblicārum disputātiōnum particeps, notat et dēsignat litterīs ad castrātiōnem ūnum quemque nostrum. Nōs autem fortēs uirī satis facere Planētī Falsō uidēmur, sī istīus furōrem ac tēla uītēmus. Ad expulsiōnem tē, Katylīna, dūcī iussū moderātōris iam prīdem oportēbat, in tē cōnferrī pestem, quam tū in nōs [omnēs iam diū] māchināris.